- LYCIARCHAE
- LYCIARCHAEGraece Λυκιάρχαι, apud Strab. l. 14. p. 665. Ε᾿ν δὲ τῷ συνεδρίῳ, πρω̈τον μὲν Λυκιάρχης αἱρεῖται, εἶτὰ ἄλλαι αρχαὶ αἱ τȏυ συςτήματος δικαςτήριά τε ἀποδεικνυται κοινῆ. In concilio primum creatur Lyciarcha i. e. Lyciae Princeps tum reliqui eius corporis magistratus etc. Ubi Synedrion illud sive Conc. Lyciae ex omnibus Lyciacis urbibus compositum intelligitur, quae ius suffragii in illo consessu communi habebant; sic quidem, ut maximae urbes trium suffragiorum potestatem obtinerent, mediocres duorum, ceterae unius. Idem obtinuisse videtur in urbibus Asiae et Syriae plures simul iunctae corpus unum et σύςτημα faciebant, cuius consessûs et synedrii princeps erat; qui Α᾿σιάρχης et Συριάρχης, adeoque in Lycia Λυκιάρχης dicebatur. Cuiusmodi magistratus praecipue creari solebant, ad munera ac ludos edendos in honorem Deorum, quorum et Sacerdotium simul capessebant:adeoque non Sacerdotum tantum erant Principes aut unius civitatis, sed consessûs et consilii totius prov. Primates habebantur et magistratum quoque gerebant: unde πρωτέυοντας κατὰ τὴν ἐπαρχίαν eos vocat Strabo, h. e. provinciae Principes. annui autem creabantur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 805. ut et in voce Asiarcha, it. infra Principes provinciae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.